monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 9

  Divina Opera
    VISIO NONA.
Search in VISIO NONA
      I. Visio de duabus imaginibus mirabili claritate fulgentibus, et descriptio habitus earum; et de tenebris totam occidentalem aedificii plagam occupantibus et de igne cum sulphure et aliis tenebris usque ad medium septentrionalis plagae se incurvante.
      II. Quia prima duarum imaginum sapientiam insinuet, et multifaria pulchritudino habitus eius universa creaturae genera quam Deus in diversis rerum naturis et speciebus condidit significet.
      III. Quod altera imaginum omnipotentem Deum designet, et quid claritas in loco capitis, quid hominis caput in medio ventris eius apparens, quid etiam pedes eius similitudinem pedum leonis habentes exprimant.
      IV. Quomodo sex alis eadem imago circumamicta apparuerit, et quid figurent eaedem alae.
      V. Quid significet quod haec eadem imago toto corpore pennulis piscium et non pennis volucrum velata videtur; et quod Dei Filius, diabolo nesciente, mundum per carnem intraverit, et ad quid Pater illum tantas passiones sustinere voluerit.
      VI. De quinque speculis in diversis locis duarum mediarum alarum eiusdem imaginis apparentibus, quid designent, et quomodo scriptura quae in eis ostensa est intelligenda sit.
      VII. Verba Dei in Exodo loquentis ad Moysen, 'Ostendam tibi omne bonum,' et quomodo de Incarnationis Dominicae mysterio accipienda sint.
      VIII. Item verba David ex psalmo XCII, ubi loquitur: 'Mirabiles elationes maris, mirabilis in altis Dominus', et quomodo intelligi debeat.
      IX. Item verba eiusdem ex eodem psalmo ubi dicit: 'Etenim firmavit orbem terrae qui non commovebitur.'
      X. Quia in eo quod praescripta imago dorsum ad aquilonem verterat hoc designetur quod Deus consilium Incarnationis Filii sui et redemptionis humanae a diabolo et omnibus spiritibus malignis absconderit.
      XI. Verba David ex psalmo CI, ubi scriptum est: 'Dominus in coelo paravit sedem suam,' et quo sensu accipienda sint, et brevis recapitulatio de incarnatione Domini.
      XII. Item verba eiusdem ex psalmo LXXI ubi legitur: 'Descendit sicut pluvia in vellus,' et quod hoc quoque ad Incarnationem Domini referendum sit.
      XIII. Quia tenebrae ad occidentalem plagam visae itemque ignis cum sulphure aliisque densioribus tenebris ad septentrionalem praescripti aedificii partem ostensus, ubi in exteriori mundo poenalia loca sint, in quibus peccatorum animae crucientur, demonstrent, et etiam interiorem eorumdem peccatorum caecitatem, qua per infidelitatem obscurantur significet.
      XIV. Quia Deus omnia per sapientiam ad confutandam diaboli malitiam fecerit, et ut cum sit invisibilis ab homine per fidem intelligeretur, et per opus suum cognosceretur; et quid ordinationem totius operis sui ante aevum in se ipso habuerit quod temporaliter condidit, in hoc quoque hominem secundum se constituens ut prius in se cogitando disponeret, quidquid postmodum operando exerceret.